Poetry Explorer


Classic and Contemporary Poetry


VERSES: THE SEVENTH BOY by JOHN BYROM

Poet Analysis

First Line: MILTONUM VIR (O FACINUS NEFARIUM!
Last Line: POETAM EXHINC UNICUM LAUDERUM!
Subject(s): CRIME & CRIMINALS; PLAGIARISM;

Miltonum vir (O facinus nefarium!)
Exagitavit tanquam plagiarium.
Miramur, hanc qui protulisset thesin,
Quid esse Momus crederet Poesin.
Num, quæso, vult ut, hâc obstetricante,
Dicendum sit quod nemo dixit ante?

O admirandam hominis versuti
Calliditatem, quâ volebat uti!
Dixisset ipse, nimium securus,
Quod nemo dicet præsens aut futurus,
Dum felis ungues persequentur murem,
Miltonum, scilicet, fuisse furem.

Exulent ergo, (ejus ex effatis)
Quicunque nomen usurparint vatis;
Nullum vocemus, prorsus, ad examen
Eorum sensum, vim, aut modulamen;—
Furantur omnes;— habeamus verum
Poetam exhinc unicum Lauderum!



Home: PoetryExplorer.net